- RHOMBUS
- RHOMBUSpiscis, inter immundos erat in veter. Lege, quod pinnas quidem habet, sed squamis caret, vide Levit. c. 11. v. 9. et 10. et Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 1. c. 6. inprimis vero Vossium, de Idolol. l. 4. c. 16. 17. et 26. ubi inter alia Proverb. nihil ad rhombum, de iunioribus inprimis capiendum docet. De eo sic Martialis, l. 13. Epigramm. 81. cui titul. Rhombus.Quamvis lata gerat patella rhombum,Rhombus latior est tamen patella.Unde Rhombi spatium, de amplissimorhombo, apud Iuvenalem, Sat. 4. v. 39.—— spatium admirabile rhombi etc.Apud eundem Martialem, l. 9. Epigr. 30. v. 9.Quae nunc Thessalicô Lunam deducere rhombô,Quae sciet hos illos vendere lena toros?Et l. 12. Epigr. 57. v. 16.Dicet quot aera verberent manus urbis,Cum secta Colcho Luna vapulat rhombô etc.vox haec vertiginem seu girgillum notat, cui involvebant filum, quô Lunam torqueri et e caelo deduci posse sagae iactitabant, qua dere vide quae Farnabius habet ad Senecam, Hippolyto, v. 420. turbinem vocat Horatius, in Epodis; Od. 17. v. 7. ubi totam ferream seu aeream intelligunt, cui fila et stamina, quibus se viros illigare credebant, Sagae intorquere solebant. Alias Rhombus figura est quadrata, quae in vestibus idem quod ῥαβδος, virga, et πλινθίον, laterculum. Unde de Ephesiis Democritus Ephesius, apud Athenaeum, l. 12. Τὰ δὲ τῶ Ἰώνων ἰοβαφῆ, καὶ πορφυρᾶ καὶ κρόκινα ῥόμβοις ὑφκντὰ; ubi ῥόμβοις ὑφαντὰ vestimenta dicuntur, quae ῥόμβοις seu figuris ῤομβοειδέςι dist incta erant ac virgata; qualia fuisse Gallorum sagula Veteres scribunt. Vide hîc passim, et plura hanc in rem apud Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 20.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.